De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  2. denique materies si rerum nulla fuisset
  3. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  4. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  5. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  6. clara accendisset saevi certamina belli
  7. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  8. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  9. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  10. non ita uti corpus per se constare neque esse
  11. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  12. sed magis ut merito possis eventa vocare
  13. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  14. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  15. partim concilio quae constant principiorum.
  16. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  17. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  18. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  19. in rebus solido reperiri corpore posse.
  20. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  21. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  22. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  23. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  24. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  25. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  26. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  27. sensimus infuso lympharum rore superne.
  28. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  29. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  30. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  31. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  32. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  33. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  34. Principio quoniam duplex natura duarum
  35. dissimilis rerum longe constare repertast,
  36. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  37. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  38. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  39. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  40. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  41. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  42. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  43. materiem circum solidam constare necessest;
  44. nec res ulla potest vera ratione probari
  45. corpore inane suo celare atque intus habere,
  46. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  47. id porro nihil esse potest nisi materiai
  48. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  49. materies igitur, solido quae corpore constat,
  50. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  51. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  52. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  53. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  54. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  55. alternis igitur ni mirum corpus inani
  56. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  57. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  58. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  59. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  60. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  61. nec ratione queunt alia temptata labare;
  62. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  63. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  64. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  65. nec capere umorem neque item manabile frigus
  66. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  67. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,