De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  2. materies igitur, solido quae corpore constat,
  3. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  4. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  5. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  6. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  7. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  8. alternis igitur ni mirum corpus inani
  9. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  10. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  11. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  12. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  13. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  14. nec ratione queunt alia temptata labare;
  15. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  16. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  17. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  18. nec capere umorem neque item manabile frigus
  19. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  20. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  21. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  22. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  23. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  24. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  25. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  26. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  27. at quoniam supra docui nil posse creari
  28. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  29. esse inmortali primordia corpore debent,
  30. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  31. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  32. sunt igitur solida primordia simplicitate
  33. nec ratione queunt alia servata per aevom
  34. ex infinito iam tempore res reparare.
  35. denique si nullam finem natura parasset
  36. frangendis rebus, iam corpora materiai
  37. usque redacta forent aevo frangente priore,
  38. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  39. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  40. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  41. quam rursus refici; qua propter longa diei
  42. infinita aetas ante acti temporis omnis
  43. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,