De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. numquam relicuo reparari tempore posset.
  2. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  3. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  4. et finita simul generatim tempora rebus
  5. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  6. Huc accedit uti, solidissima materiai
  7. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  8. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  9. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  10. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  11. at contra si mollia sint primordia rerum,
  12. unde queant validi silices ferrumque creari,
  13. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  14. principio fundamenti natura carebit.
  15. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  16. quorum condenso magis omnia conciliatu
  17. artari possunt validasque ostendere viris.
  18. porro si nullast frangendis reddita finis
  19. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  20. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  21. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  22. at quoniam fragili natura praedita constant,
  23. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  24. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  25. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  26. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  27. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  28. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  29. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  30. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  31. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  32. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  33. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  34. commutari aliqua possent ratione revicta,
  35. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  36. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  37. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  38. nec totiens possent generatim saecla referre
  39. naturam mores victum motusque parentum.
  40. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  41. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  42. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  43. et minima constat natura nec fuit umquam