De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  2. clara accendisset saevi certamina belli
  3. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  4. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  5. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  6. non ita uti corpus per se constare neque esse
  7. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  8. sed magis ut merito possis eventa vocare
  9. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  10. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  11. partim concilio quae constant principiorum.
  12. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  13. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  14. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  15. in rebus solido reperiri corpore posse.
  16. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  17. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  18. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  19. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  20. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  21. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  22. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  23. sensimus infuso lympharum rore superne.
  24. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  25. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  26. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  27. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  28. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  29. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  30. Principio quoniam duplex natura duarum
  31. dissimilis rerum longe constare repertast,
  32. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  33. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  34. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  35. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  36. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  37. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  38. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  39. materiem circum solidam constare necessest;
  40. nec res ulla potest vera ratione probari
  41. corpore inane suo celare atque intus habere,
  42. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  43. id porro nihil esse potest nisi materiai