De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id porro nihil esse potest nisi materiai
  2. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  3. materies igitur, solido quae corpore constat,
  4. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  5. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  6. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  7. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  8. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  9. alternis igitur ni mirum corpus inani
  10. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  11. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  12. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  13. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  14. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  15. nec ratione queunt alia temptata labare;
  16. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  17. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  18. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  19. nec capere umorem neque item manabile frigus
  20. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  21. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  22. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  23. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  24. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  25. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  26. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  27. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  28. at quoniam supra docui nil posse creari
  29. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  30. esse inmortali primordia corpore debent,
  31. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  32. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  33. sunt igitur solida primordia simplicitate
  34. nec ratione queunt alia servata per aevom
  35. ex infinito iam tempore res reparare.
  36. denique si nullam finem natura parasset
  37. frangendis rebus, iam corpora materiai
  38. usque redacta forent aevo frangente priore,
  39. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  40. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  41. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  42. quam rursus refici; qua propter longa diei
  43. infinita aetas ante acti temporis omnis
  44. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  45. numquam relicuo reparari tempore posset.
  46. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  47. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  48. et finita simul generatim tempora rebus
  49. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  50. Huc accedit uti, solidissima materiai
  51. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  52. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  53. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  54. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  55. at contra si mollia sint primordia rerum,
  56. unde queant validi silices ferrumque creari,
  57. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  58. principio fundamenti natura carebit.
  59. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  60. quorum condenso magis omnia conciliatu
  61. artari possunt validasque ostendere viris.
  62. porro si nullast frangendis reddita finis
  63. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  64. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  65. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  66. at quoniam fragili natura praedita constant,
  67. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  68. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  69. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  70. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  71. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  72. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  73. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  74. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  75. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  76. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  77. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  78. commutari aliqua possent ratione revicta,
  79. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  80. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  81. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  82. nec totiens possent generatim saecla referre
  83. naturam mores victum motusque parentum.
  84. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  85. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  86. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  87. et minima constat natura nec fuit umquam
  88. per se secretum neque post hac esse valebit,
  89. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  90. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  91. agmine condenso naturam corporis explent;
  92. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  93. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  94. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  95. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  96. non ex illorum conventu conciliata,
  97. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  98. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  99. concedit natura reservans semina rebus.
  100. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  101. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  102. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  103. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  104. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  105. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  106. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  107. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  108. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  109. credere posse animum, victus fateare necessest
  110. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  111. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  112. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  113. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  114. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  115. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  116. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  117. non possunt ea quae debet genitalis habere
  118. materies, varios conexus pondera plagas
  119. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  120. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  121. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  122. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  123. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  124. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  125. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  126. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  127. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  128. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  129. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  130. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  131. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  132. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  133. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  134. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  135. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  136. languidior porro disiectis disque supatis.
  137. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  138. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  139. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  140. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  141. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  142. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  143. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  144. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  145. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  146. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  147. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  148. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  149. ut videas non e stipatis partibus esse.
  150. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  151. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  152. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  153. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  154. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  155. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  156. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  157. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  158. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  159. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  160. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  161. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  162. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  163. naturam res et convertunt corpora sese,
  164. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  165. nil referret enim quaedam decedere, abire
  166. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  167. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  168. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  169. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  170. concursus motus ordo positura figurae
  171. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  172. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  173. praeterea rei quae corpora mittere possit
  174. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  175. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  176. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  177. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  178. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  179. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  180. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  181. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  182. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  183. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  184. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  185. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  186. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  187. et velit ardoris naturam linquere solam,
  188. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  189. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  190. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  191. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  192. et qui principium gignundis aera rebus
  193. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  194. fingere res ipsum per se terramve creare
  195. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  196. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  197. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  198. aera iungentes igni terramque liquori,
  199. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  200. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  201. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  202. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  203. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  204. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  205. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  206. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  207. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  208. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  209. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  210. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  211. quae cum magna modis multis miranda videtur
  212. gentibus humanis regio visendaque fertur
  213. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  214. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  215. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  216. carmina quin etiam divini pectoris eius
  217. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  218. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  219. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  220. partibus egregie multis multoque minores,
  221. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  222. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  223. sanctius et multo certa ratione magis quam
  224. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  225. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  226. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  227. Primum quod motus exempto rebus inani
  228. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  229. aera solem ignem terras animalia frugis
  230. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  231. deinde quod omnino finem non esse secandis
  232. corporibus facient neque pausam stare fragori
  233. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  234. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  235. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  236. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  237. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  238. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  239. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  240. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  241. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  242. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  243. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  244. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  245. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  246. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  247. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  248. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  249. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  250. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  251. quam contra res illorum retroque putari?
  252. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  253. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  254. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  255. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  256. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  257. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  258. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  259. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  260. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  261. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  262. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  263. at primordia gignundis in rebus oportet
  264. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  265. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  266. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  267. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  268. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  269. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  270. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  271. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  272. nec cessare haec inter se mutare, meare
  273. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  274. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  275. immutabile enim quiddam superare necessest,
  276. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  277. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  278. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  279. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  280. in commutatum veniunt, constare necessest
  281. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  282. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  283. quin potius tali natura praedita quaedam
  284. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  285. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  286. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  287. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  288. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  289. aeris e terra res omnis crescere alique;
  290. et nisi tempestas indulget tempore fausto