De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  2. unde animale genus generatim in lumina vitae
  3. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  4. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  5. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  6. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  7. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  8. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  9. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  10. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  11. inmortali sunt natura praedita certe.
  12. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  13. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  14. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  15. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  16. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  17. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  18. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  19. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  20. dissimiles constant aeternaque materies est,
  21. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  22. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  23. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  24. discidio redeunt in corpora materiai.
  25. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  26. in gremium matris terrai praecipitavit;
  27. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  28. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  29. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  30. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  31. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  32. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  33. corpora deponunt et candens lacteus umor
  34. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  35. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  36. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  37. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  38. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  39. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  40. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  41. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  42. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  43. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  44. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  45. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  46. Principio venti vis verberat incita corpus
  47. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  48. inter dum rapido percurrens turbine campos
  49. arboribus magnis sternit montisque supremos
  50. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  51. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  52. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  53. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  54. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  55. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  56. et cum mollis aquae fertur natura repente
  57. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  58. montibus ex altis magnus decursus aquai
  59. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  60. nec validi possunt pontes venientis aquai
  61. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  62. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  63. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  64. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  65. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  66. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  67. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  68. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  69. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  70. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  71. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  72. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  73. Tum porro varios rerum sentimus odores
  74. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  75. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  76. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  77. quae tamen omnia corporea constare necessest
  78. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  79. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  80. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  81. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  82. at neque quo pacto persederit umor aquai
  83. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  84. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  85. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  86. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  87. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  88. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  89. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  90. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  91. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  92. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  93. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  94. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  95. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  96. invida praeclusit speciem natura videndi.
  97. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  98. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  99. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  100. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  101. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  102. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  103. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  104. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  105. omnia natura; namque est in rebus inane.
  106. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  107. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  108. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  109. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  110. quod si non esset, nulla ratione moveri
  111. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  112. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  113. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  114. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  115. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  116. multa modis multis varia ratione moveri
  117. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  118. non tam sollicito motu privata carerent
  119. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  120. undique materies quoniam stipata quiesset.
  121. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  122. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  123. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  124. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  125. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  126. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  127. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  128. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  129. inter saepta meant voces et clausa domorum
  130. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  131. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  132. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  133. Denique cur alias aliis praestare videmus
  134. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  135. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  136. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  137. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  138. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  139. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  140. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  141. at contra gravius plus in se corporis esse
  142. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  143. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  144. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  145. Illud in his rebus ne te deducere vero
  146. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  147. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  148. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  149. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  150. sic alias quoque res inter se posse moveri
  151. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  152. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  153. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  154. ni spatium dederint latices? concedere porro
  155. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  156. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  157. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  158. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  159. Postremo duo de concursu corpora lata
  160. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  161. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  162. is porro quamvis circum celerantibus auris
  163. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  164. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  165. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  166. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  167. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  168. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  169. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  170. nec tali ratione potest denserier aer
  171. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  172. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  173. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  174. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  175. multaque praeterea tibi possum commemorando
  176. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  177. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  178. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  179. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  180. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  181. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  182. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  183. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  184. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  185. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  186. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  187. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  188. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  189. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  190. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  191. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  192. argumentorum sit copia missa per auris.
  193. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  194. omnis ut est igitur per se natura duabus
  195. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  196. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  197. corpus enim per se communis dedicat esse
  198. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  199. haut erit occultis de rebus quo referentes
  200. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  201. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  202. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  203. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  204. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  205. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  206. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  207. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  208. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  209. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  210. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  211. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  212. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  213. rem prohibere queat per se transire meantem,
  214. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  215. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  216. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  217. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  218. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  219. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  220. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  221. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  222. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  223. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  224. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  225. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  226. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  227. discidio potis est seiungi seque gregari,
  228. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  229. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  230. servitium contra paupertas divitiaeque,
  231. libertas bellum concordia cetera quorum
  232. adventu manet incolumis natura abituque,
  233. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  234. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  235. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  236. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  237. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  238. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  239. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  240. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  241. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  242. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  243. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  244. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  245. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  246. denique materies si rerum nulla fuisset
  247. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  248. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  249. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  250. clara accendisset saevi certamina belli
  251. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  252. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  253. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  254. non ita uti corpus per se constare neque esse
  255. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  256. sed magis ut merito possis eventa vocare
  257. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  258. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  259. partim concilio quae constant principiorum.
  260. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  261. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  262. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  263. in rebus solido reperiri corpore posse.
  264. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  265. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  266. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  267. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  268. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  269. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  270. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  271. sensimus infuso lympharum rore superne.
  272. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  273. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  274. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  275. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  276. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  277. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  278. Principio quoniam duplex natura duarum
  279. dissimilis rerum longe constare repertast,
  280. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  281. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  282. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  283. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  284. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  285. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  286. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  287. materiem circum solidam constare necessest;
  288. nec res ulla potest vera ratione probari
  289. corpore inane suo celare atque intus habere,
  290. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.