De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  2. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  3. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  4. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  5. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  6. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  7. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  8. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  9. ni mirum quia multa modis communia multis
  10. multarum rerum in rebus primordia mixta
  11. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  12. atque eadem magni refert primordia saepe
  13. cum quibus et quali positura contineantur
  14. et quos inter se dent motus accipiantque;
  15. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  16. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  17. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  18. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  19. multa elementa vides multis communia verbis,
  20. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  21. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  22. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  23. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  24. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  25. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  26. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  27. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  28. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  29. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  30. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  31. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  32. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  33. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  34. ex aurique putat micis consistere posse
  35. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  36. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  37. cetera consimili fingit ratione putatque.
  38. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  39. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  40. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  41. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  42. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  43. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  44. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  45. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  46. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  47. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  48. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  49. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  50. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  51. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  52. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  53. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  54. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  55. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  56. * * *
  57. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  58. esse et habere in se nervorum corpora parva
  59. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  60. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  61. ex alienigenis rebus constare putetur,
  62. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  63. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  64. si sunt in terris, terram constare necessest
  65. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  66. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  67. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  68. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  69. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  70. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  71. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  72. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  73. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  74. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  75. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  76. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  77. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  78. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  79. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  80. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  81. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  82. et latices dulcis guttas similique sapore
  83. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  84. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  85. herbarum genera et fruges frondesque videri
  86. dispertita inter terram latitare minute,
  87. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  88. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  89. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  90. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  91. verum semina multimodis inmixta latere
  92. multarum rerum in rebus communia debent.
  93. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  94. arboribus vicina cacumina summa terantur
  95. inter se validis facere id cogentibus austris,
  96. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  97. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  98. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  99. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  100. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  101. non possent ullum tempus celarier ignes,
  102. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  103. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  104. permagni referre eadem primordia saepe
  105. cum quibus et quali positura contineantur
  106. et quos inter se dent motus accipiantque,
  107. atque eadem paulo inter se mutata creare
  108. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  109. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  110. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  111. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  112. si fieri non posse putas, quin materiai
  113. corpora consimili natura praedita fingas,
  114. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  115. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  116. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  117. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  118. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  119. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  120. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  121. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  122. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  123. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  124. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  125. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  126. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  127. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  128. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  129. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  130. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  131. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  132. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  133. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  134. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  135. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  136. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  137. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  138. sed potius tali facto recreata valescat,
  139. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  140. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  141. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  142. carmine Pierio rationem exponere nostram
  143. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  144. si tibi forte animum tali ratione tenere
  145. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  146. naturam rerum, qua constet compta figura.
  147. Sed quoniam docui solidissima materiai
  148. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  149. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  150. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  151. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  152. pervideamus utrum finitum funditus omne
  153. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  154. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  155. finitumst; namque extremum debebat habere.
  156. extremum porro nullius posse videtur
  157. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  158. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  159. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  160. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  161. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  162. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  163. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  164. Praeterea si iam finitum constituatur
  165. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  166. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  167. id validis utrum contortum viribus ire
  168. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  169. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  170. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  171. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  172. cogit ut exempta concedas fine patere.
  173. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  174. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  175. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  176. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  177. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  178. fiet uti nusquam possit consistere finis
  179. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  180. Praeterea spatium summai totius omne
  181. undique si inclusum certis consisteret oris
  182. finitumque foret, iam copia materiai
  183. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  184. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  185. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  186. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  187. ex infinito iam tempore subsidendo.
  188. at nunc ni mirum requies data principiorum
  189. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  190. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  191. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  192. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  193. ex infinito cita corpora materiai.
  194. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  195. aer dissaepit collis atque aera montes,
  196. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  197. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  198. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  199. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  200. perpetuo possint aevi labentia tractu
  201. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  202. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  203. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  204. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  205. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  206. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  207. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  208. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  209. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  210. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  211. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  212. exiguum possent horai sistere tempus;
  213. nam dispulsa suo de coetu materiai
  214. copia ferretur magnum per inane soluta,
  215. sive adeo potius numquam concreta creasset
  216. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  217. nam certe neque consilio primordia rerum
  218. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  219. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  220. sed quia multa modis multis mutata per omne
  221. ex infinito vexantur percita plagis,
  222. omne genus motus et coetus experiundo
  223. tandem deveniunt in talis disposituras,
  224. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  225. et multos etiam magnos servata per annos
  226. ut semel in motus coniectast convenientis,
  227. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  228. integrent amnes et solis terra vapore
  229. fota novet fetus summissaque gens animantum
  230. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  231. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  232. ex infinito suboriri copia posset,
  233. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  234. nam vel uti privata cibo natura animantum
  235. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  236. dissolui simul ac defecit suppeditare
  237. materies aliqua ratione aversa viai.
  238. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  239. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  240. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  241. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  242. inter dum resilire tamen coguntur et una
  243. principiis rerum spatium tempusque fugai
  244. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  245. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  246. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  247. infinita opus est vis undique materiai.
  248. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  249. in medium summae quod dicunt omnia niti
  250. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  251. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  252. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  253. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  254. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  255. nitier in terraque retro requiescere posta,
  256. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  257. et simili ratione animalia suppa vagari
  258. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  259. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  260. sponte sua possint in caeli templa volare;
  261. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  262. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  263. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  264. sed vanus stolidis haec * * *
  265. amplexi quod habent perv * * *
  266. nam medium nihil esse potest * * *
  267. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  268. possit ibi quicquam consistere * * *
  269. quam quavis alia longe ratione * * *
  270. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  271. per medium, per non medium, concedere debet
  272. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  273. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  274. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  275. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  276. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  277. haud igitur possunt tali ratione teneri
  278. res in concilium medii cuppedine victae.
  279. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  280. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  281. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  282. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  283. at contra tenuis exponunt aeris auras
  284. et calidos simul a medio differrier ignis,
  285. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  286. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  287. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  288. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  289. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  290. ---