De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore inane suo celare atque intus habere,
  2. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  3. id porro nihil esse potest nisi materiai
  4. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  5. materies igitur, solido quae corpore constat,
  6. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  7. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  8. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  9. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  10. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  11. alternis igitur ni mirum corpus inani
  12. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  13. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  14. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  15. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  16. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  17. nec ratione queunt alia temptata labare;
  18. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  19. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  20. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  21. nec capere umorem neque item manabile frigus
  22. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  23. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  24. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  25. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  26. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  27. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  28. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  29. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  30. at quoniam supra docui nil posse creari
  31. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  32. esse inmortali primordia corpore debent,
  33. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  34. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  35. sunt igitur solida primordia simplicitate
  36. nec ratione queunt alia servata per aevom
  37. ex infinito iam tempore res reparare.
  38. denique si nullam finem natura parasset
  39. frangendis rebus, iam corpora materiai
  40. usque redacta forent aevo frangente priore,
  41. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  42. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  43. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  44. quam rursus refici; qua propter longa diei
  45. infinita aetas ante acti temporis omnis
  46. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  47. numquam relicuo reparari tempore posset.
  48. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  49. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  50. et finita simul generatim tempora rebus
  51. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  52. Huc accedit uti, solidissima materiai
  53. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  54. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  55. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  56. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  57. at contra si mollia sint primordia rerum,