De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde queant validi silices ferrumque creari,
  2. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  3. principio fundamenti natura carebit.
  4. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  5. quorum condenso magis omnia conciliatu
  6. artari possunt validasque ostendere viris.
  7. porro si nullast frangendis reddita finis
  8. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  9. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  10. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  11. at quoniam fragili natura praedita constant,
  12. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  13. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  14. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  15. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  16. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  17. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  18. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  19. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  20. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  21. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  22. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  23. commutari aliqua possent ratione revicta,
  24. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  25. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  26. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  27. nec totiens possent generatim saecla referre
  28. naturam mores victum motusque parentum.
  29. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  30. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  31. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  32. et minima constat natura nec fuit umquam
  33. per se secretum neque post hac esse valebit,
  34. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  35. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  36. agmine condenso naturam corporis explent;
  37. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  38. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  39. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  40. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  41. non ex illorum conventu conciliata,
  42. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  43. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  44. concedit natura reservans semina rebus.
  45. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  46. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  47. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  48. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  49. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  50. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  51. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  52. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  53. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  54. credere posse animum, victus fateare necessest
  55. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  56. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  57. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.