De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adventu manet incolumis natura abituque,
  2. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  3. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  4. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  5. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  6. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  7. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  8. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  9. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  10. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  11. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  12. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  13. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  14. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  15. denique materies si rerum nulla fuisset
  16. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  17. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  18. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  19. clara accendisset saevi certamina belli
  20. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  21. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  22. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  23. non ita uti corpus per se constare neque esse
  24. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  25. sed magis ut merito possis eventa vocare
  26. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  27. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  28. partim concilio quae constant principiorum.
  29. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  30. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  31. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  32. in rebus solido reperiri corpore posse.
  33. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  34. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  35. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  36. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  37. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  38. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  39. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  40. sensimus infuso lympharum rore superne.
  41. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  42. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  43. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  44. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  45. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  46. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  47. Principio quoniam duplex natura duarum
  48. dissimilis rerum longe constare repertast,
  49. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  50. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  51. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  52. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  53. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  54. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  55. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  56. materiem circum solidam constare necessest;
  57. nec res ulla potest vera ratione probari