De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  2. discidio potis est seiungi seque gregari,
  3. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  4. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  5. servitium contra paupertas divitiaeque,
  6. libertas bellum concordia cetera quorum
  7. adventu manet incolumis natura abituque,
  8. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  9. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  10. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  11. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  12. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  13. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  14. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  15. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  16. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  17. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  18. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  19. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  20. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  21. denique materies si rerum nulla fuisset
  22. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  23. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  24. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  25. clara accendisset saevi certamina belli
  26. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  27. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  28. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  29. non ita uti corpus per se constare neque esse
  30. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  31. sed magis ut merito possis eventa vocare
  32. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  33. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  34. partim concilio quae constant principiorum.
  35. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  36. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  37. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  38. in rebus solido reperiri corpore posse.
  39. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  40. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  41. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  42. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  43. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  44. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  45. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  46. sensimus infuso lympharum rore superne.
  47. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  48. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  49. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  50. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,