De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  2. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  3. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  4. rem prohibere queat per se transire meantem,
  5. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  6. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  7. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  8. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  9. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  10. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  11. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  12. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  13. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  14. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  15. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  16. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  17. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  18. discidio potis est seiungi seque gregari,
  19. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  20. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  21. servitium contra paupertas divitiaeque,
  22. libertas bellum concordia cetera quorum
  23. adventu manet incolumis natura abituque,
  24. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  25. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  26. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  27. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  28. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  29. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  30. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  31. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  32. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  33. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  34. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  35. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  36. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  37. denique materies si rerum nulla fuisset
  38. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  39. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  40. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  41. clara accendisset saevi certamina belli
  42. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  43. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  44. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  45. non ita uti corpus per se constare neque esse
  46. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  47. sed magis ut merito possis eventa vocare
  48. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  49. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  50. partim concilio quae constant principiorum.
  51. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  52. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  53. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  54. in rebus solido reperiri corpore posse.
  55. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  56. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  57. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  58. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  59. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  60. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  61. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  62. sensimus infuso lympharum rore superne.