De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  2. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  3. non ita uti corpus per se constare neque esse
  4. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  5. sed magis ut merito possis eventa vocare
  6. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  7. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  8. partim concilio quae constant principiorum.
  9. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  10. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  11. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  12. in rebus solido reperiri corpore posse.
  13. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  14. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  15. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  16. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  17. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  18. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  19. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  20. sensimus infuso lympharum rore superne.
  21. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  22. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  23. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  24. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  25. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  26. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  27. Principio quoniam duplex natura duarum
  28. dissimilis rerum longe constare repertast,
  29. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  30. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  31. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  32. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  33. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  34. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.