De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  2. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  3. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  4. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  5. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  6. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  7. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  8. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  9. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  10. discidio potis est seiungi seque gregari,
  11. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  12. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  13. servitium contra paupertas divitiaeque,
  14. libertas bellum concordia cetera quorum
  15. adventu manet incolumis natura abituque,
  16. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  17. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  18. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  19. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  20. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  21. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  22. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  23. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  24. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  25. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  26. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  27. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  28. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  29. denique materies si rerum nulla fuisset
  30. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  31. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  32. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  33. clara accendisset saevi certamina belli
  34. nec clam durateus Troiianis Pergama partu