De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  2. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  3. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  4. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  5. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  6. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  7. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  8. rem prohibere queat per se transire meantem,
  9. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  10. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  11. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  12. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  13. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  14. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  15. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  16. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  17. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  18. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  19. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  20. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  21. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  22. discidio potis est seiungi seque gregari,
  23. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  24. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  25. servitium contra paupertas divitiaeque,
  26. libertas bellum concordia cetera quorum
  27. adventu manet incolumis natura abituque,
  28. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  29. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  30. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  31. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  32. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  33. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  34. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  35. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  36. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  37. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  38. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  39. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  40. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  41. denique materies si rerum nulla fuisset
  42. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  43. numquam Tyndaridis forma conflatus amore