De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  2. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  3. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  4. clara accendisset saevi certamina belli
  5. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  6. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  7. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  8. non ita uti corpus per se constare neque esse
  9. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  10. sed magis ut merito possis eventa vocare
  11. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  12. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  13. partim concilio quae constant principiorum.
  14. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  15. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  16. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  17. in rebus solido reperiri corpore posse.
  18. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  19. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  20. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  21. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  22. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  23. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  24. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  25. sensimus infuso lympharum rore superne.
  26. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  27. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  28. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  29. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  30. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  31. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  32. Principio quoniam duplex natura duarum
  33. dissimilis rerum longe constare repertast,
  34. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  35. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  36. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  37. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  38. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  39. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  40. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  41. materiem circum solidam constare necessest;
  42. nec res ulla potest vera ratione probari
  43. corpore inane suo celare atque intus habere,
  44. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  45. id porro nihil esse potest nisi materiai
  46. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  47. materies igitur, solido quae corpore constat,
  48. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  49. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  50. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  51. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  52. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  53. alternis igitur ni mirum corpus inani
  54. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  55. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  56. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  57. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  58. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  59. nec ratione queunt alia temptata labare;
  60. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  61. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  62. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  63. nec capere umorem neque item manabile frigus
  64. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  65. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  66. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  67. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  68. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  69. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  70. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  71. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  72. at quoniam supra docui nil posse creari
  73. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  74. esse inmortali primordia corpore debent,
  75. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  76. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  77. sunt igitur solida primordia simplicitate
  78. nec ratione queunt alia servata per aevom
  79. ex infinito iam tempore res reparare.
  80. denique si nullam finem natura parasset
  81. frangendis rebus, iam corpora materiai
  82. usque redacta forent aevo frangente priore,
  83. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  84. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  85. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  86. quam rursus refici; qua propter longa diei
  87. infinita aetas ante acti temporis omnis
  88. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  89. numquam relicuo reparari tempore posset.
  90. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  91. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  92. et finita simul generatim tempora rebus
  93. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  94. Huc accedit uti, solidissima materiai
  95. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  96. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  97. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  98. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  99. at contra si mollia sint primordia rerum,
  100. unde queant validi silices ferrumque creari,
  101. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  102. principio fundamenti natura carebit.
  103. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  104. quorum condenso magis omnia conciliatu
  105. artari possunt validasque ostendere viris.
  106. porro si nullast frangendis reddita finis
  107. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  108. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  109. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  110. at quoniam fragili natura praedita constant,
  111. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  112. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  113. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  114. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  115. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  116. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  117. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  118. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  119. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  120. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  121. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  122. commutari aliqua possent ratione revicta,
  123. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  124. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  125. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  126. nec totiens possent generatim saecla referre
  127. naturam mores victum motusque parentum.
  128. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  129. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  130. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  131. et minima constat natura nec fuit umquam
  132. per se secretum neque post hac esse valebit,
  133. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  134. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  135. agmine condenso naturam corporis explent;
  136. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  137. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  138. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  139. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  140. non ex illorum conventu conciliata,
  141. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  142. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  143. concedit natura reservans semina rebus.
  144. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  145. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  146. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  147. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  148. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  149. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  150. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  151. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  152. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  153. credere posse animum, victus fateare necessest
  154. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  155. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  156. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  157. Denique si minimas in partis cuncta resolvi