De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  2. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  3. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  4. non possunt ea quae debet genitalis habere
  5. materies, varios conexus pondera plagas
  6. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  7. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  8. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  9. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  10. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  11. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  12. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  13. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  14. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  15. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  16. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  17. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  18. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  19. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  20. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  21. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  22. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  23. languidior porro disiectis disque supatis.
  24. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  25. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  26. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  27. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  28. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  29. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  30. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  31. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  32. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  33. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  34. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  35. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  36. ut videas non e stipatis partibus esse.
  37. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  38. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  39. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  40. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  41. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  42. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  43. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  44. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  45. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  46. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  47. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  48. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  49. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  50. naturam res et convertunt corpora sese,
  51. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  52. nil referret enim quaedam decedere, abire
  53. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  54. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  55. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  56. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  57. concursus motus ordo positura figurae
  58. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  59. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  60. praeterea rei quae corpora mittere possit
  61. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  62. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  63. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  64. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  65. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  66. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  67. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  68. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  69. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  70. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  71. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  72. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  73. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  74. et velit ardoris naturam linquere solam,
  75. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  76. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  77. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  78. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  79. et qui principium gignundis aera rebus
  80. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  81. fingere res ipsum per se terramve creare
  82. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  83. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  84. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  85. aera iungentes igni terramque liquori,
  86. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  87. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  88. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  89. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  90. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  91. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  92. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  93. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  94. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  95. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  96. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  97. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  98. quae cum magna modis multis miranda videtur
  99. gentibus humanis regio visendaque fertur
  100. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  101. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  102. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  103. carmina quin etiam divini pectoris eius
  104. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  105. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  106. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  107. partibus egregie multis multoque minores,
  108. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  109. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  110. sanctius et multo certa ratione magis quam
  111. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  112. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  113. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  114. Primum quod motus exempto rebus inani
  115. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  116. aera solem ignem terras animalia frugis
  117. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  118. deinde quod omnino finem non esse secandis
  119. corporibus facient neque pausam stare fragori
  120. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  121. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  122. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  123. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  124. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  125. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  126. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  127. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  128. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  129. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  130. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  131. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  132. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  133. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  134. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  135. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  136. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  137. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  138. quam contra res illorum retroque putari?
  139. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  140. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  141. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  142. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  143. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  144. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  145. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  146. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  147. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  148. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  149. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  150. at primordia gignundis in rebus oportet
  151. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  152. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  153. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  154. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  155. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  156. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  157. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,