De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  2. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  3. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  4. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  5. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  6. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  7. invida praeclusit speciem natura videndi.
  8. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  9. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  10. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  11. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  12. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  13. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  14. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  15. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  16. omnia natura; namque est in rebus inane.
  17. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  18. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  19. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  20. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  21. quod si non esset, nulla ratione moveri
  22. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  23. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  24. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  25. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  26. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  27. multa modis multis varia ratione moveri
  28. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  29. non tam sollicito motu privata carerent
  30. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  31. undique materies quoniam stipata quiesset.
  32. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  33. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  34. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  35. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  36. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  37. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  38. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  39. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  40. inter saepta meant voces et clausa domorum
  41. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  42. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  43. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  44. Denique cur alias aliis praestare videmus
  45. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  46. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  47. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  48. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  49. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  50. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  51. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  52. at contra gravius plus in se corporis esse
  53. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  54. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  55. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  56. Illud in his rebus ne te deducere vero
  57. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  58. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  59. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  60. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  61. sic alias quoque res inter se posse moveri
  62. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  63. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  64. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  65. ni spatium dederint latices? concedere porro
  66. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  67. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  68. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  69. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  70. Postremo duo de concursu corpora lata
  71. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  72. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  73. is porro quamvis circum celerantibus auris
  74. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  75. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  76. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  77. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  78. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  79. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  80. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  81. nec tali ratione potest denserier aer
  82. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  83. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  84. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  85. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  86. multaque praeterea tibi possum commemorando
  87. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  88. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  89. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  90. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  91. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  92. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  93. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  94. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  95. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  96. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  97. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  98. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  99. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  100. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  101. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  102. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  103. argumentorum sit copia missa per auris.
  104. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  105. omnis ut est igitur per se natura duabus
  106. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  107. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  108. corpus enim per se communis dedicat esse
  109. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  110. haut erit occultis de rebus quo referentes
  111. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  112. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  113. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  114. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  115. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  116. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  117. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  118. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  119. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  120. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  121. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  122. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  123. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  124. rem prohibere queat per se transire meantem,
  125. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  126. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  127. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  128. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  129. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  130. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  131. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  132. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  133. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  134. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  135. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  136. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  137. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  138. discidio potis est seiungi seque gregari,
  139. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  140. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  141. servitium contra paupertas divitiaeque,
  142. libertas bellum concordia cetera quorum
  143. adventu manet incolumis natura abituque,
  144. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  145. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  146. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  147. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  148. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  149. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  150. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  151. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  152. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  153. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  154. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  155. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  156. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  157. denique materies si rerum nulla fuisset