De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  2. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  3. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  4. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  5. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  6. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  7. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  8. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  9. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  10. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  11. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  12. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  13. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  14. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  15. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  16. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  17. argumentorum sit copia missa per auris.
  18. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  19. omnis ut est igitur per se natura duabus
  20. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  21. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  22. corpus enim per se communis dedicat esse
  23. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  24. haut erit occultis de rebus quo referentes
  25. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  26. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  27. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  28. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  29. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  30. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  31. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  32. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  33. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  34. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  35. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  36. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  37. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  38. rem prohibere queat per se transire meantem,
  39. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  40. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  41. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  42. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  43. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  44. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  45. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  46. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  47. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  48. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  49. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  50. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.