De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  2. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  3. rem prohibere queat per se transire meantem,
  4. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  5. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  6. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  7. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  8. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  9. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  10. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  11. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  12. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  13. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  14. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  15. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  16. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  17. discidio potis est seiungi seque gregari,
  18. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  19. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  20. servitium contra paupertas divitiaeque,
  21. libertas bellum concordia cetera quorum
  22. adventu manet incolumis natura abituque,
  23. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  24. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  25. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  26. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  27. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  28. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  29. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  30. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  31. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  32. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  33. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  34. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  35. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  36. denique materies si rerum nulla fuisset
  37. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  38. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  39. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  40. clara accendisset saevi certamina belli
  41. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  42. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  43. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  44. non ita uti corpus per se constare neque esse
  45. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  46. sed magis ut merito possis eventa vocare
  47. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  48. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  49. partim concilio quae constant principiorum.
  50. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  51. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  52. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  53. in rebus solido reperiri corpore posse.
  54. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  55. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  56. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  57. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  58. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  59. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  60. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  61. sensimus infuso lympharum rore superne.
  62. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  63. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  64. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  65. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  66. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  67. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  68. Principio quoniam duplex natura duarum
  69. dissimilis rerum longe constare repertast,
  70. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  71. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  72. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  73. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  74. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  75. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  76. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  77. materiem circum solidam constare necessest;
  78. nec res ulla potest vera ratione probari
  79. corpore inane suo celare atque intus habere,
  80. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  81. id porro nihil esse potest nisi materiai
  82. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  83. materies igitur, solido quae corpore constat,
  84. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  85. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  86. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  87. essent quae loca complerent quae cumque tenerent