De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  2. alternis igitur ni mirum corpus inani
  3. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  4. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  5. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  6. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  7. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  8. nec ratione queunt alia temptata labare;
  9. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  10. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  11. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  12. nec capere umorem neque item manabile frigus
  13. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  14. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  15. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  16. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  17. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  18. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  19. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  20. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  21. at quoniam supra docui nil posse creari
  22. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  23. esse inmortali primordia corpore debent,
  24. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  25. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  26. sunt igitur solida primordia simplicitate
  27. nec ratione queunt alia servata per aevom
  28. ex infinito iam tempore res reparare.
  29. denique si nullam finem natura parasset
  30. frangendis rebus, iam corpora materiai
  31. usque redacta forent aevo frangente priore,
  32. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  33. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  34. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  35. quam rursus refici; qua propter longa diei
  36. infinita aetas ante acti temporis omnis
  37. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  38. numquam relicuo reparari tempore posset.
  39. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  40. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  41. et finita simul generatim tempora rebus
  42. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  43. Huc accedit uti, solidissima materiai
  44. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  45. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  46. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  47. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  48. at contra si mollia sint primordia rerum,
  49. unde queant validi silices ferrumque creari,
  50. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  51. principio fundamenti natura carebit.
  52. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  53. quorum condenso magis omnia conciliatu
  54. artari possunt validasque ostendere viris.
  55. porro si nullast frangendis reddita finis
  56. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  57. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  58. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  59. at quoniam fragili natura praedita constant,
  60. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  61. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  62. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  63. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  64. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  65. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  66. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  67. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  68. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  69. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  70. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  71. commutari aliqua possent ratione revicta,
  72. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  73. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  74. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  75. nec totiens possent generatim saecla referre
  76. naturam mores victum motusque parentum.
  77. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  78. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  79. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  80. et minima constat natura nec fuit umquam
  81. per se secretum neque post hac esse valebit,
  82. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  83. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  84. agmine condenso naturam corporis explent;
  85. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  86. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  87. sunt igitur solida primordia simplicitate,