De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  2. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  3. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  4. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  5. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  6. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  7. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  8. nec tali ratione potest denserier aer
  9. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  10. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  11. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  12. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  13. multaque praeterea tibi possum commemorando
  14. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  15. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  16. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  17. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  18. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  19. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  20. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  21. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  22. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  23. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  24. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  25. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  26. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  27. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  28. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  29. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  30. argumentorum sit copia missa per auris.
  31. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  32. omnis ut est igitur per se natura duabus
  33. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  34. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  35. corpus enim per se communis dedicat esse
  36. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  37. haut erit occultis de rebus quo referentes
  38. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  39. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  40. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  41. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  42. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  43. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni