De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  2. argumentorum sit copia missa per auris.
  3. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  4. omnis ut est igitur per se natura duabus
  5. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  6. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  7. corpus enim per se communis dedicat esse
  8. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  9. haut erit occultis de rebus quo referentes
  10. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  11. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  12. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  13. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  14. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  15. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  16. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  17. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  18. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  19. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  20. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  21. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  22. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  23. rem prohibere queat per se transire meantem,
  24. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  25. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  26. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  27. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  28. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  29. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  30. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  31. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  32. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  33. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  34. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  35. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  36. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  37. discidio potis est seiungi seque gregari,
  38. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  39. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  40. servitium contra paupertas divitiaeque,
  41. libertas bellum concordia cetera quorum
  42. adventu manet incolumis natura abituque,
  43. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  44. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  45. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  46. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  47. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  48. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  49. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  50. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  51. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  52. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  53. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  54. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  55. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  56. denique materies si rerum nulla fuisset
  57. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  58. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  59. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  60. clara accendisset saevi certamina belli
  61. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  62. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  63. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  64. non ita uti corpus per se constare neque esse
  65. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  66. sed magis ut merito possis eventa vocare
  67. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  68. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  69. partim concilio quae constant principiorum.
  70. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  71. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  72. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  73. in rebus solido reperiri corpore posse.
  74. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  75. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  76. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  77. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  78. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  79. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  80. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  81. sensimus infuso lympharum rore superne.
  82. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  83. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  84. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  85. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  86. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  87. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  88. Principio quoniam duplex natura duarum
  89. dissimilis rerum longe constare repertast,
  90. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  91. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  92. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  93. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  94. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  95. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  96. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  97. materiem circum solidam constare necessest;
  98. nec res ulla potest vera ratione probari
  99. corpore inane suo celare atque intus habere,
  100. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  101. id porro nihil esse potest nisi materiai
  102. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  103. materies igitur, solido quae corpore constat,
  104. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  105. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  106. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  107. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  108. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  109. alternis igitur ni mirum corpus inani
  110. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  111. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  112. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  113. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  114. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  115. nec ratione queunt alia temptata labare;
  116. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  117. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  118. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  119. nec capere umorem neque item manabile frigus
  120. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  121. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  122. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  123. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  124. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  125. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  126. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  127. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  128. at quoniam supra docui nil posse creari
  129. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  130. esse inmortali primordia corpore debent,
  131. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  132. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  133. sunt igitur solida primordia simplicitate
  134. nec ratione queunt alia servata per aevom
  135. ex infinito iam tempore res reparare.
  136. denique si nullam finem natura parasset
  137. frangendis rebus, iam corpora materiai
  138. usque redacta forent aevo frangente priore,
  139. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  140. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  141. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  142. quam rursus refici; qua propter longa diei
  143. infinita aetas ante acti temporis omnis
  144. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  145. numquam relicuo reparari tempore posset.
  146. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  147. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  148. et finita simul generatim tempora rebus
  149. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  150. Huc accedit uti, solidissima materiai
  151. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  152. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  153. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  154. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  155. at contra si mollia sint primordia rerum,
  156. unde queant validi silices ferrumque creari,
  157. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  158. principio fundamenti natura carebit.
  159. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  160. quorum condenso magis omnia conciliatu
  161. artari possunt validasque ostendere viris.
  162. porro si nullast frangendis reddita finis
  163. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  164. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  165. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  166. at quoniam fragili natura praedita constant,
  167. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  168. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  169. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  170. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  171. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  172. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  173. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  174. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  175. ostendant maculas generalis corpore inesse,