De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  2. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  3. commutari aliqua possent ratione revicta,
  4. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  5. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  6. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  7. nec totiens possent generatim saecla referre
  8. naturam mores victum motusque parentum.
  9. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  10. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  11. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  12. et minima constat natura nec fuit umquam
  13. per se secretum neque post hac esse valebit,
  14. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  15. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  16. agmine condenso naturam corporis explent;
  17. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  18. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  19. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  20. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  21. non ex illorum conventu conciliata,
  22. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  23. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  24. concedit natura reservans semina rebus.
  25. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  26. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  27. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  28. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  29. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  30. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  31. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  32. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  33. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  34. credere posse animum, victus fateare necessest
  35. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  36. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  37. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  38. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  39. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  40. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  41. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  42. non possunt ea quae debet genitalis habere
  43. materies, varios conexus pondera plagas
  44. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  45. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  46. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  47. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  48. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  49. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  50. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  51. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  52. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  53. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  54. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  55. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  56. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  57. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  58. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  59. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  60. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  61. languidior porro disiectis disque supatis.
  62. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  63. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  64. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  65. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  66. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  67. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  68. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  69. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  70. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  71. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  72. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  73. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  74. ut videas non e stipatis partibus esse.
  75. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  76. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  77. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  78. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  79. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  80. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  81. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  82. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  83. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  84. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  85. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  86. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  87. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  88. naturam res et convertunt corpora sese,
  89. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  90. nil referret enim quaedam decedere, abire
  91. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  92. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  93. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  94. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  95. concursus motus ordo positura figurae
  96. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  97. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  98. praeterea rei quae corpora mittere possit
  99. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  100. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  101. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  102. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  103. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  104. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  105. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  106. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  107. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  108. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  109. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  110. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  111. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  112. et velit ardoris naturam linquere solam,
  113. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  114. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  115. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  116. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  117. et qui principium gignundis aera rebus
  118. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  119. fingere res ipsum per se terramve creare
  120. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  121. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  122. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  123. aera iungentes igni terramque liquori,
  124. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  125. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  126. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  127. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  128. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  129. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  130. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  131. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  132. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  133. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  134. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  135. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  136. quae cum magna modis multis miranda videtur
  137. gentibus humanis regio visendaque fertur
  138. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  139. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  140. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  141. carmina quin etiam divini pectoris eius
  142. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  143. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  144. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  145. partibus egregie multis multoque minores,
  146. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  147. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  148. sanctius et multo certa ratione magis quam
  149. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  150. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  151. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  152. Primum quod motus exempto rebus inani
  153. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  154. aera solem ignem terras animalia frugis
  155. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  156. deinde quod omnino finem non esse secandis
  157. corporibus facient neque pausam stare fragori
  158. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  159. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  160. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  161. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  162. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  163. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  164. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  165. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  166. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  167. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  168. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  169. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  170. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  171. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  172. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  173. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  174. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  175. qui magis illa queunt rerum primordia dici