De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  2. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  3. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  4. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  5. dissimiles constant aeternaque materies est,
  6. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  7. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  8. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  9. discidio redeunt in corpora materiai.
  10. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  11. in gremium matris terrai praecipitavit;
  12. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  13. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  14. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  15. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  16. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  17. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  18. corpora deponunt et candens lacteus umor
  19. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  20. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  21. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  22. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  23. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  24. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  25. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  26. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  27. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  28. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  29. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  30. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  31. Principio venti vis verberat incita corpus
  32. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  33. inter dum rapido percurrens turbine campos
  34. arboribus magnis sternit montisque supremos
  35. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  36. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  37. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  38. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  39. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  40. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  41. et cum mollis aquae fertur natura repente
  42. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  43. montibus ex altis magnus decursus aquai
  44. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  45. nec validi possunt pontes venientis aquai
  46. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  47. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  48. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  49. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  50. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  51. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  52. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  53. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  54. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  55. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  56. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  57. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  58. Tum porro varios rerum sentimus odores
  59. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  60. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  61. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  62. quae tamen omnia corporea constare necessest
  63. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  64. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  65. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  66. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  67. at neque quo pacto persederit umor aquai
  68. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  69. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  70. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  71. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  72. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  73. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  74. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  75. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  76. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  77. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  78. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  79. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  80. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  81. invida praeclusit speciem natura videndi.
  82. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  83. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  84. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  85. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  86. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  87. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  88. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  89. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  90. omnia natura; namque est in rebus inane.
  91. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  92. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  93. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  94. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  95. quod si non esset, nulla ratione moveri
  96. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  97. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  98. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  99. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  100. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  101. multa modis multis varia ratione moveri
  102. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  103. non tam sollicito motu privata carerent
  104. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  105. undique materies quoniam stipata quiesset.
  106. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  107. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  108. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  109. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  110. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  111. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  112. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  113. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  114. inter saepta meant voces et clausa domorum
  115. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  116. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  117. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  118. Denique cur alias aliis praestare videmus
  119. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  120. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  121. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  122. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  123. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  124. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  125. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  126. at contra gravius plus in se corporis esse
  127. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  128. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  129. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  130. Illud in his rebus ne te deducere vero
  131. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  132. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  133. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  134. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  135. sic alias quoque res inter se posse moveri
  136. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  137. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  138. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  139. ni spatium dederint latices? concedere porro
  140. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  141. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  142. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  143. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  144. Postremo duo de concursu corpora lata
  145. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  146. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  147. is porro quamvis circum celerantibus auris
  148. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  149. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  150. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  151. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  152. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  153. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  154. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  155. nec tali ratione potest denserier aer
  156. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  157. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  158. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  159. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  160. multaque praeterea tibi possum commemorando
  161. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  162. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  163. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  164. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  165. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  166. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  167. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  168. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  169. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  170. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  171. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  172. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  173. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  174. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  175. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,