De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  2. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  3. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  4. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  5. sic alias quoque res inter se posse moveri
  6. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  7. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  8. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  9. ni spatium dederint latices? concedere porro
  10. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  11. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  12. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  13. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  14. Postremo duo de concursu corpora lata
  15. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  16. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  17. is porro quamvis circum celerantibus auris
  18. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  19. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  20. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  21. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  22. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  23. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  24. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  25. nec tali ratione potest denserier aer
  26. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  27. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  28. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  29. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  30. multaque praeterea tibi possum commemorando
  31. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  32. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  33. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  34. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  35. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  36. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  37. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  38. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  39. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  40. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  41. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  42. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  43. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  44. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  45. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  46. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  47. argumentorum sit copia missa per auris.
  48. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  49. omnis ut est igitur per se natura duabus
  50. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  51. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  52. corpus enim per se communis dedicat esse
  53. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  54. haut erit occultis de rebus quo referentes
  55. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  56. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  57. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  58. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  59. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  60. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  61. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  62. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  63. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  64. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  65. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  66. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  67. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  68. rem prohibere queat per se transire meantem,
  69. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  70. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  71. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  72. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  73. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  74. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  75. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  76. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  77. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  78. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  79. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  80. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  81. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  82. discidio potis est seiungi seque gregari,
  83. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  84. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  85. servitium contra paupertas divitiaeque,
  86. libertas bellum concordia cetera quorum
  87. adventu manet incolumis natura abituque,
  88. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  89. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  90. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  91. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  92. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  93. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  94. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  95. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  96. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  97. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  98. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  99. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  100. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  101. denique materies si rerum nulla fuisset
  102. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  103. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  104. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  105. clara accendisset saevi certamina belli
  106. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  107. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  108. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  109. non ita uti corpus per se constare neque esse
  110. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  111. sed magis ut merito possis eventa vocare
  112. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  113. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  114. partim concilio quae constant principiorum.
  115. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  116. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  117. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  118. in rebus solido reperiri corpore posse.
  119. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  120. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  121. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  122. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  123. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  124. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  125. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  126. sensimus infuso lympharum rore superne.
  127. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  128. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  129. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  130. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  131. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  132. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  133. Principio quoniam duplex natura duarum
  134. dissimilis rerum longe constare repertast,
  135. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  136. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  137. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  138. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  139. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  140. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  141. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  142. materiem circum solidam constare necessest;
  143. nec res ulla potest vera ratione probari
  144. corpore inane suo celare atque intus habere,
  145. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  146. id porro nihil esse potest nisi materiai
  147. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  148. materies igitur, solido quae corpore constat,
  149. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  150. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  151. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  152. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  153. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  154. alternis igitur ni mirum corpus inani
  155. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  156. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  157. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  158. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  159. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  160. nec ratione queunt alia temptata labare;
  161. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  162. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  163. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  164. nec capere umorem neque item manabile frigus
  165. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  166. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  167. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  168. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  169. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  170. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  171. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  172. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  173. at quoniam supra docui nil posse creari
  174. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  175. esse inmortali primordia corpore debent,
  176. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  177. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  178. sunt igitur solida primordia simplicitate
  179. nec ratione queunt alia servata per aevom
  180. ex infinito iam tempore res reparare.
  181. denique si nullam finem natura parasset
  182. frangendis rebus, iam corpora materiai
  183. usque redacta forent aevo frangente priore,
  184. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  185. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  186. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  187. quam rursus refici; qua propter longa diei
  188. infinita aetas ante acti temporis omnis
  189. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  190. numquam relicuo reparari tempore posset.
  191. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  192. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  193. et finita simul generatim tempora rebus
  194. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  195. Huc accedit uti, solidissima materiai
  196. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  197. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  198. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  199. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  200. at contra si mollia sint primordia rerum,
  201. unde queant validi silices ferrumque creari,
  202. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  203. principio fundamenti natura carebit.
  204. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  205. quorum condenso magis omnia conciliatu
  206. artari possunt validasque ostendere viris.
  207. porro si nullast frangendis reddita finis
  208. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  209. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  210. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  211. at quoniam fragili natura praedita constant,
  212. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  213. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  214. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  215. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  216. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  217. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  218. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  219. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  220. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  221. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  222. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  223. commutari aliqua possent ratione revicta,
  224. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  225. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  226. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  227. nec totiens possent generatim saecla referre
  228. naturam mores victum motusque parentum.
  229. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  230. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  231. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  232. et minima constat natura nec fuit umquam
  233. per se secretum neque post hac esse valebit,
  234. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  235. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes