De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. agmine condenso naturam corporis explent;
  2. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  3. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  4. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  5. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  6. non ex illorum conventu conciliata,
  7. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  8. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  9. concedit natura reservans semina rebus.
  10. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  11. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  12. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  13. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  14. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  15. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  16. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  17. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  18. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  19. credere posse animum, victus fateare necessest
  20. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  21. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  22. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  23. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  24. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  25. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  26. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  27. non possunt ea quae debet genitalis habere
  28. materies, varios conexus pondera plagas
  29. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  30. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  31. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  32. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  33. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  34. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  35. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  36. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  37. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  38. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  39. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  40. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  41. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  42. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  43. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  44. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  45. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  46. languidior porro disiectis disque supatis.
  47. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  48. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  49. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  50. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  51. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  52. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  53. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  54. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  55. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  56. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  57. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  58. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  59. ut videas non e stipatis partibus esse.
  60. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  61. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  62. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  63. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  64. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  65. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  66. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  67. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  68. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  69. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  70. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  71. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  72. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  73. naturam res et convertunt corpora sese,
  74. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  75. nil referret enim quaedam decedere, abire
  76. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  77. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  78. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  79. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  80. concursus motus ordo positura figurae
  81. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  82. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  83. praeterea rei quae corpora mittere possit
  84. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  85. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  86. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  87. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  88. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  89. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  90. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  91. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  92. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  93. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  94. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  95. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  96. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  97. et velit ardoris naturam linquere solam,
  98. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  99. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  100. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  101. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  102. et qui principium gignundis aera rebus
  103. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  104. fingere res ipsum per se terramve creare
  105. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  106. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  107. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  108. aera iungentes igni terramque liquori,
  109. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  110. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  111. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  112. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  113. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  114. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  115. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  116. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  117. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  118. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  119. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  120. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  121. quae cum magna modis multis miranda videtur
  122. gentibus humanis regio visendaque fertur
  123. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  124. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  125. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  126. carmina quin etiam divini pectoris eius
  127. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  128. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  129. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  130. partibus egregie multis multoque minores,
  131. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  132. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  133. sanctius et multo certa ratione magis quam
  134. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  135. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  136. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  137. Primum quod motus exempto rebus inani
  138. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  139. aera solem ignem terras animalia frugis
  140. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  141. deinde quod omnino finem non esse secandis
  142. corporibus facient neque pausam stare fragori
  143. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  144. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  145. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  146. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  147. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  148. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  149. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  150. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  151. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  152. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  153. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  154. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  155. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  156. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  157. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  158. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  159. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  160. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  161. quam contra res illorum retroque putari?
  162. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  163. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  164. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  165. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  166. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  167. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  168. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  169. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  170. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  171. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  172. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  173. at primordia gignundis in rebus oportet
  174. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  175. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  176. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  177. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  178. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  179. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  180. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  181. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  182. nec cessare haec inter se mutare, meare
  183. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  184. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  185. immutabile enim quiddam superare necessest,
  186. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  187. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  188. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  189. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  190. in commutatum veniunt, constare necessest
  191. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  192. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  193. quin potius tali natura praedita quaedam
  194. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  195. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  196. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  197. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  198. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  199. aeris e terra res omnis crescere alique;
  200. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  201. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  202. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  203. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  204. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  205. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  206. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  207. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  208. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  209. ni mirum quia multa modis communia multis
  210. multarum rerum in rebus primordia mixta
  211. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  212. atque eadem magni refert primordia saepe
  213. cum quibus et quali positura contineantur
  214. et quos inter se dent motus accipiantque;
  215. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  216. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  217. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  218. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  219. multa elementa vides multis communia verbis,
  220. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  221. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  222. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  223. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  224. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  225. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  226. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  227. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  228. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  229. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  230. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  231. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  232. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  233. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  234. ex aurique putat micis consistere posse
  235. aurum et de terris terram concrescere parvis,