De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  2. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  3. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  4. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  5. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  6. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  7. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  8. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  9. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  10. res quibus occultas penitus convisere possis.
  11. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  12. non radii solis neque lucida tela diei
  13. discutiant, sed naturae species ratioque.
  14. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  15. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  16. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  17. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  18. quorum operum causas nulla ratione videre
  19. possunt ac fieri divino numine rentur.
  20. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  21. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  22. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  23. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  24. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  25. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  26. e mare primum homines, e terra posset oriri
  27. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  28. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  29. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  30. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  31. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  32. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  33. qui posset mater rebus consistere certa?
  34. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  35. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  36. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  37. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  38. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  39. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  40. vites autumno fundi suadente videmus,
  41. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  42. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  43. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  44. tuto res teneras effert in luminis oras?
  45. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  46. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  47. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  48. concilio possent arceri tempore iniquo.
  49. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  50. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  51. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  52. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  53. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  54. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  55. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  56. quicque sua de materia grandescere alique.
  57. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  58. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  59. nec porro secreta cibo natura animantum
  60. propagare genus possit vitamque tueri;
  61. ut potius multis communia corpora rebus
  62. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  63. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  64. Denique cur homines tantos natura parare
  65. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  66. transire et magnos manibus divellere montis
  67. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  68. si non, materies quia rebus reddita certast
  69. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  70. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  71. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  72. aeris in teneras possint proferrier auras.
  73. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  74. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  75. esse videlicet in terris primordia rerum
  76. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  77. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  78. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  79. sponte sua multo fieri meliora videres.
  80. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  81. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  82. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  83. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  84. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  85. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  86. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  87. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  88. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  89. nullius exitium patitur natura videri.
  90. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  91. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  92. unde animale genus generatim in lumina vitae
  93. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  94. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  95. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  96. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  97. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  98. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  99. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  100. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  101. inmortali sunt natura praedita certe.
  102. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  103. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  104. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  105. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  106. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  107. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  108. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  109. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  110. dissimiles constant aeternaque materies est,
  111. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  112. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  113. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  114. discidio redeunt in corpora materiai.
  115. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  116. in gremium matris terrai praecipitavit;
  117. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  118. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  119. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  120. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  121. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  122. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  123. corpora deponunt et candens lacteus umor
  124. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  125. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  126. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  127. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  128. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  129. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  130. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  131. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  132. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  133. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  134. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  135. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  136. Principio venti vis verberat incita corpus
  137. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  138. inter dum rapido percurrens turbine campos
  139. arboribus magnis sternit montisque supremos
  140. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  141. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  142. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  143. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  144. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  145. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  146. et cum mollis aquae fertur natura repente
  147. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  148. montibus ex altis magnus decursus aquai
  149. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  150. nec validi possunt pontes venientis aquai
  151. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  152. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  153. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  154. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  155. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  156. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  157. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  158. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  159. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  160. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  161. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  162. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  163. Tum porro varios rerum sentimus odores
  164. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  165. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  166. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  167. quae tamen omnia corporea constare necessest
  168. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  169. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  170. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  171. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  172. at neque quo pacto persederit umor aquai
  173. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  174. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  175. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  176. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  177. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  178. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  179. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  180. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  181. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  182. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  183. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  184. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  185. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  186. invida praeclusit speciem natura videndi.
  187. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  188. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  189. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  190. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  191. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  192. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  193. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  194. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  195. omnia natura; namque est in rebus inane.
  196. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  197. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  198. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  199. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  200. quod si non esset, nulla ratione moveri
  201. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  202. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  203. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  204. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  205. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  206. multa modis multis varia ratione moveri
  207. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  208. non tam sollicito motu privata carerent
  209. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  210. undique materies quoniam stipata quiesset.
  211. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  212. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  213. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  214. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  215. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  216. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  217. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  218. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  219. inter saepta meant voces et clausa domorum
  220. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  221. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  222. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  223. Denique cur alias aliis praestare videmus
  224. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  225. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  226. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  227. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  228. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  229. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  230. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  231. at contra gravius plus in se corporis esse
  232. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  233. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  234. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  235. Illud in his rebus ne te deducere vero