De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  2. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  3. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  4. e mare primum homines, e terra posset oriri
  5. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  6. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  7. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  8. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  9. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  10. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  11. qui posset mater rebus consistere certa?
  12. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  13. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  14. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  15. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  16. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  17. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  18. vites autumno fundi suadente videmus,
  19. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  20. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  21. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  22. tuto res teneras effert in luminis oras?
  23. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  24. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  25. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  26. concilio possent arceri tempore iniquo.
  27. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  28. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  29. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  30. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  31. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  32. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  33. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  34. quicque sua de materia grandescere alique.
  35. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  36. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  37. nec porro secreta cibo natura animantum
  38. propagare genus possit vitamque tueri;
  39. ut potius multis communia corpora rebus
  40. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  41. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  42. Denique cur homines tantos natura parare
  43. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  44. transire et magnos manibus divellere montis
  45. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  46. si non, materies quia rebus reddita certast
  47. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  48. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  49. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  50. aeris in teneras possint proferrier auras.
  51. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  52. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  53. esse videlicet in terris primordia rerum
  54. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  55. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  56. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  57. sponte sua multo fieri meliora videres.
  58. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  59. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  60. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  61. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  62. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  63. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  64. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  65. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  66. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  67. nullius exitium patitur natura videri.
  68. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  69. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  70. unde animale genus generatim in lumina vitae
  71. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  72. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  73. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  74. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  75. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  76. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  77. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  78. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  79. inmortali sunt natura praedita certe.
  80. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  81. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  82. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  83. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  84. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  85. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  86. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  87. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  88. dissimiles constant aeternaque materies est,
  89. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  90. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  91. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  92. discidio redeunt in corpora materiai.
  93. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  94. in gremium matris terrai praecipitavit;
  95. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  96. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  97. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  98. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  99. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  100. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  101. corpora deponunt et candens lacteus umor
  102. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  103. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  104. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  105. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  106. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  107. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  108. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  109. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  110. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  111. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  112. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  113. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  114. Principio venti vis verberat incita corpus
  115. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  116. inter dum rapido percurrens turbine campos
  117. arboribus magnis sternit montisque supremos
  118. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  119. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  120. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  121. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  122. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  123. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  124. et cum mollis aquae fertur natura repente
  125. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  126. montibus ex altis magnus decursus aquai
  127. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  128. nec validi possunt pontes venientis aquai
  129. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  130. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  131. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  132. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  133. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  134. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  135. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  136. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  137. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  138. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  139. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  140. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  141. Tum porro varios rerum sentimus odores
  142. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  143. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  144. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  145. quae tamen omnia corporea constare necessest
  146. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  147. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  148. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  149. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  150. at neque quo pacto persederit umor aquai
  151. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  152. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  153. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  154. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  155. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  156. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  157. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,