De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  2. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  3. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  4. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  5. at neque quo pacto persederit umor aquai
  6. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  7. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  8. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  9. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  10. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  11. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  12. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  13. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  14. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  15. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  16. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  17. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  18. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  19. invida praeclusit speciem natura videndi.
  20. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  21. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  22. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  23. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  24. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  25. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  26. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  27. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  28. omnia natura; namque est in rebus inane.
  29. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  30. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  31. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  32. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  33. quod si non esset, nulla ratione moveri
  34. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  35. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  36. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  37. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  38. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  39. multa modis multis varia ratione moveri
  40. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  41. non tam sollicito motu privata carerent
  42. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  43. undique materies quoniam stipata quiesset.
  44. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  45. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  46. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  47. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  48. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  49. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  50. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  51. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  52. inter saepta meant voces et clausa domorum
  53. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  54. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  55. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  56. Denique cur alias aliis praestare videmus
  57. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  58. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  59. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  60. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  61. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  62. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  63. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  64. at contra gravius plus in se corporis esse
  65. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  66. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  67. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  68. Illud in his rebus ne te deducere vero
  69. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  70. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  71. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  72. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  73. sic alias quoque res inter se posse moveri
  74. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  75. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  76. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  77. ni spatium dederint latices? concedere porro
  78. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  79. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  80. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  81. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  82. Postremo duo de concursu corpora lata
  83. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  84. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  85. is porro quamvis circum celerantibus auris
  86. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  87. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  88. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  89. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  90. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  91. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  92. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  93. nec tali ratione potest denserier aer
  94. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  95. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  96. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  97. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  98. multaque praeterea tibi possum commemorando
  99. argumenta fidem dictis conradere nostris.