De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  2. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  3. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  4. aeris in teneras possint proferrier auras.
  5. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  6. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  7. esse videlicet in terris primordia rerum
  8. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  9. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  10. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  11. sponte sua multo fieri meliora videres.
  12. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  13. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  14. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  15. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  16. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  17. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  18. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  19. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  20. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  21. nullius exitium patitur natura videri.
  22. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  23. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  24. unde animale genus generatim in lumina vitae
  25. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  26. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  27. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  28. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  29. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  30. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  31. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  32. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  33. inmortali sunt natura praedita certe.
  34. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  35. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  36. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  37. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  38. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  39. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  40. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  41. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  42. dissimiles constant aeternaque materies est,
  43. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  44. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  45. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  46. discidio redeunt in corpora materiai.
  47. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  48. in gremium matris terrai praecipitavit;
  49. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  50. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  51. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  52. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  53. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  54. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  55. corpora deponunt et candens lacteus umor
  56. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  57. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  58. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  59. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  60. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  61. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  62. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  63. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  64. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  65. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  66. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  67. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  68. Principio venti vis verberat incita corpus
  69. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  70. inter dum rapido percurrens turbine campos
  71. arboribus magnis sternit montisque supremos
  72. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  73. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  74. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  75. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  76. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  77. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  78. et cum mollis aquae fertur natura repente
  79. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  80. montibus ex altis magnus decursus aquai
  81. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  82. nec validi possunt pontes venientis aquai
  83. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  84. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  85. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  86. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  87. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  88. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  89. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  90. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  91. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  92. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  93. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  94. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  95. Tum porro varios rerum sentimus odores
  96. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  97. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  98. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  99. quae tamen omnia corporea constare necessest