De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  2. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  3. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  4. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  5. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  6. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  7. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  8. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  9. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  10. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  11. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  12. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  13. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  14. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  15. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  16. argumentorum sit copia missa per auris.
  17. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  18. omnis ut est igitur per se natura duabus
  19. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  20. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  21. corpus enim per se communis dedicat esse
  22. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  23. haut erit occultis de rebus quo referentes
  24. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  25. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  26. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  27. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  28. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  29. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  30. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  31. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  32. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  33. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  34. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  35. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  36. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  37. rem prohibere queat per se transire meantem,
  38. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  39. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  40. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  41. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  42. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  43. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  44. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  45. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  46. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  47. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  48. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  49. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  50. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  51. discidio potis est seiungi seque gregari,
  52. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  53. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  54. servitium contra paupertas divitiaeque,
  55. libertas bellum concordia cetera quorum
  56. adventu manet incolumis natura abituque,
  57. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  58. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  59. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  60. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  61. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  62. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  63. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  64. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  65. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  66. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  67. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  68. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  69. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  70. denique materies si rerum nulla fuisset
  71. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  72. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  73. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  74. clara accendisset saevi certamina belli
  75. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  76. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  77. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  78. non ita uti corpus per se constare neque esse
  79. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  80. sed magis ut merito possis eventa vocare
  81. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  82. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  83. partim concilio quae constant principiorum.
  84. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  85. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  86. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  87. in rebus solido reperiri corpore posse.
  88. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  89. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  90. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  91. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  92. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  93. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  94. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  95. sensimus infuso lympharum rore superne.
  96. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  97. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  98. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  99. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,