De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  2. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  3. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  4. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  5. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  6. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  7. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  8. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  9. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  10. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  11. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  12. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  13. Tum porro varios rerum sentimus odores
  14. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  15. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  16. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  17. quae tamen omnia corporea constare necessest
  18. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  19. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  20. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  21. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  22. at neque quo pacto persederit umor aquai
  23. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  24. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  25. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  26. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  27. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  28. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  29. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  30. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  31. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  32. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  33. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  34. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  35. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  36. invida praeclusit speciem natura videndi.
  37. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  38. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  39. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  40. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  41. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  42. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  43. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  44. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  45. omnia natura; namque est in rebus inane.
  46. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  47. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  48. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  49. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  50. quod si non esset, nulla ratione moveri
  51. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  52. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  53. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  54. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  55. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  56. multa modis multis varia ratione moveri
  57. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,