De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non tam sollicito motu privata carerent
  2. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  3. undique materies quoniam stipata quiesset.
  4. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  5. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  6. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  7. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  8. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  9. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  10. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  11. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  12. inter saepta meant voces et clausa domorum
  13. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  14. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  15. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  16. Denique cur alias aliis praestare videmus
  17. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  18. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  19. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  20. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  21. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  22. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  23. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  24. at contra gravius plus in se corporis esse
  25. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  26. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  27. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  28. Illud in his rebus ne te deducere vero
  29. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  30. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  31. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  32. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  33. sic alias quoque res inter se posse moveri
  34. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  35. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  36. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  37. ni spatium dederint latices? concedere porro
  38. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  39. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  40. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  41. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  42. Postremo duo de concursu corpora lata
  43. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  44. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  45. is porro quamvis circum celerantibus auris
  46. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  47. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  48. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  49. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  50. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  51. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  52. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  53. nec tali ratione potest denserier aer
  54. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  55. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  56. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  57. esse in rebus inane tamen fateare necessest.