De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum mollis aquae fertur natura repente
  2. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  3. montibus ex altis magnus decursus aquai
  4. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  5. nec validi possunt pontes venientis aquai
  6. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  7. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  8. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  9. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  10. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  11. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  12. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  13. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  14. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  15. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  16. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  17. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  18. Tum porro varios rerum sentimus odores
  19. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  20. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  21. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  22. quae tamen omnia corporea constare necessest
  23. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  24. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  25. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  26. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  27. at neque quo pacto persederit umor aquai
  28. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  29. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  30. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  31. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  32. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  33. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  34. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  35. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  36. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  37. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  38. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  39. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  40. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  41. invida praeclusit speciem natura videndi.
  42. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  43. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  44. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  45. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  46. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  47. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  48. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  49. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  50. omnia natura; namque est in rebus inane.
  51. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  52. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  53. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  54. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  55. quod si non esset, nulla ratione moveri
  56. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  57. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  58. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  59. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  60. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  61. multa modis multis varia ratione moveri
  62. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  63. non tam sollicito motu privata carerent
  64. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  65. undique materies quoniam stipata quiesset.
  66. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  67. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  68. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  69. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  70. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  71. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  72. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  73. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  74. inter saepta meant voces et clausa domorum
  75. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  76. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  77. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  78. Denique cur alias aliis praestare videmus
  79. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  80. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  81. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  82. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  83. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  84. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  85. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  86. at contra gravius plus in se corporis esse
  87. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  88. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  89. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  90. Illud in his rebus ne te deducere vero
  91. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  92. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  93. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  94. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  95. sic alias quoque res inter se posse moveri
  96. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  97. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  98. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  99. ni spatium dederint latices? concedere porro
  100. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  101. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  102. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  103. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  104. Postremo duo de concursu corpora lata
  105. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  106. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  107. is porro quamvis circum celerantibus auris
  108. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  109. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  110. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  111. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  112. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  113. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  114. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  115. nec tali ratione potest denserier aer
  116. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  117. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  118. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  119. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  120. multaque praeterea tibi possum commemorando
  121. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  122. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  123. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  124. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  125. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  126. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  127. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  128. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  129. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  130. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  131. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  132. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  133. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  134. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  135. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  136. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  137. argumentorum sit copia missa per auris.
  138. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  139. omnis ut est igitur per se natura duabus
  140. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,