De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  2. corpus enim per se communis dedicat esse
  3. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  4. haut erit occultis de rebus quo referentes
  5. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  6. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  7. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  8. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  9. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  10. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  11. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  12. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  13. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  14. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  15. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  16. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  17. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  18. rem prohibere queat per se transire meantem,
  19. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  20. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  21. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  22. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  23. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  24. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  25. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  26. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  27. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  28. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  29. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  30. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  31. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  32. discidio potis est seiungi seque gregari,
  33. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  34. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  35. servitium contra paupertas divitiaeque,
  36. libertas bellum concordia cetera quorum
  37. adventu manet incolumis natura abituque,
  38. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  39. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  40. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  41. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  42. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  43. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  44. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  45. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  46. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  47. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  48. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  49. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  50. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  51. denique materies si rerum nulla fuisset
  52. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  53. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  54. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  55. clara accendisset saevi certamina belli
  56. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  57. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  58. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  59. non ita uti corpus per se constare neque esse
  60. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  61. sed magis ut merito possis eventa vocare
  62. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  63. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  64. partim concilio quae constant principiorum.
  65. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  66. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  67. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  68. in rebus solido reperiri corpore posse.
  69. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  70. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  71. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  72. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  73. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  74. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  75. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  76. sensimus infuso lympharum rore superne.
  77. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  78. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  79. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  80. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  81. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  82. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  83. Principio quoniam duplex natura duarum
  84. dissimilis rerum longe constare repertast,
  85. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  86. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  87. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  88. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  89. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  90. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  91. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  92. materiem circum solidam constare necessest;
  93. nec res ulla potest vera ratione probari
  94. corpore inane suo celare atque intus habere,
  95. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  96. id porro nihil esse potest nisi materiai
  97. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  98. materies igitur, solido quae corpore constat,
  99. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  100. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  101. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  102. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  103. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  104. alternis igitur ni mirum corpus inani
  105. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  106. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  107. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  108. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  109. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  110. nec ratione queunt alia temptata labare;
  111. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  112. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  113. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  114. nec capere umorem neque item manabile frigus
  115. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  116. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  117. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  118. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  119. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  120. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  121. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  122. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  123. at quoniam supra docui nil posse creari
  124. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  125. esse inmortali primordia corpore debent,
  126. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  127. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  128. sunt igitur solida primordia simplicitate
  129. nec ratione queunt alia servata per aevom
  130. ex infinito iam tempore res reparare.
  131. denique si nullam finem natura parasset
  132. frangendis rebus, iam corpora materiai
  133. usque redacta forent aevo frangente priore,
  134. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  135. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  136. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  137. quam rursus refici; qua propter longa diei
  138. infinita aetas ante acti temporis omnis
  139. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  140. numquam relicuo reparari tempore posset.