De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vites autumno fundi suadente videmus,
  2. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  3. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  4. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  5. tuto res teneras effert in luminis oras?
  6. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  7. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  8. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  9. concilio possent arceri tempore iniquo.
  10. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  11. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  12. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  13. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  14. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  15. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  16. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  17. quicque sua de materia grandescere alique.
  18. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  19. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  20. nec porro secreta cibo natura animantum
  21. propagare genus possit vitamque tueri;
  22. ut potius multis communia corpora rebus
  23. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  24. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  25. Denique cur homines tantos natura parare
  26. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  27. transire et magnos manibus divellere montis
  28. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  29. si non, materies quia rebus reddita certast
  30. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  31. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  32. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  33. aeris in teneras possint proferrier auras.
  34. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  35. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  36. esse videlicet in terris primordia rerum
  37. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  38. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  39. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  40. sponte sua multo fieri meliora videres.
  41. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  42. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  43. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  44. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  45. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  46. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  47. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  48. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  49. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  50. nullius exitium patitur natura videri.
  51. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  52. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  53. unde animale genus generatim in lumina vitae
  54. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  55. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  56. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  57. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  58. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,