De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  2. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  3. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  4. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  5. et merito; nam si certam finem esse viderent
  6. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  7. religionibus atque minis obsistere vatum.
  8. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  9. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  10. ignoratur enim quae sit natura animai,
  11. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  12. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  13. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  14. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  15. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  16. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  17. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  18. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  19. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  20. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  21. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  22. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  23. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  24. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  25. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  26. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  27. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  28. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  29. unde anima atque animi constet natura videndum,
  30. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  31. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  32. cernere uti videamur eos audireque coram,
  33. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  34. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta