De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  2. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  3. naturae primus portarum claustra cupiret.
  4. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  5. processit longe flammantia moenia mundi
  6. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  7. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  8. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  9. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  10. quare religio pedibus subiecta vicissim
  11. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  12. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  13. impia te rationis inire elementa viamque
  14. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  15. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  16. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  17. Iphianassai turparunt sanguine foede
  18. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  19. cui simul infula virgineos circum data comptus
  20. ex utraque pari malarum parte profusast,
  21. et maestum simul ante aras adstare parentem
  22. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  23. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  24. muta metu terram genibus summissa petebat.
  25. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  26. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  27. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  28. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  29. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  30. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  31. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  32. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  33. tantum religio potuit suadere malorum.
  34. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum