De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  2. cernere uti videamur eos audireque coram,
  3. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  4. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  5. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  6. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  7. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  8. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  9. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  10. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  11. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  12. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  13. res quibus occultas penitus convisere possis.
  14. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  15. non radii solis neque lucida tela diei
  16. discutiant, sed naturae species ratioque.
  17. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  18. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  19. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  20. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  21. quorum operum causas nulla ratione videre
  22. possunt ac fieri divino numine rentur.
  23. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  24. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  25. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  26. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  27. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  28. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  29. e mare primum homines, e terra posset oriri
  30. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  31. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  32. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  33. nec fructus idem arboribus constare solerent,