Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis fides nulla est.

sed haec satis deplorata sunt. tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi. quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.