Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego

Sexte, quidnam ergo?
  1. μὴ μάν
, inquit ille
  1. ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς,
  2. ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.

tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum animum meum detines, sed eo

minus quod non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen. exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas scripsi ut Cephalioni dares.