Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.

pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis

quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.