Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K. Martias datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus. quas cum accepissemus a. d. iii K. Martias, non dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter

illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent. neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena venissent.

quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. quod feci non vitandi oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.

mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror. sed mihi non sumo ut meum consilium valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.

ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri

a teque ad eas honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. neque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.