Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

S. V. B. E. tuas litteras. libenter legi. recognovi enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. consules ad eum exercitum quem in Apulia habui venerunt. magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei publicae adflictae opem atque auxilium feramus. censeo via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.

Scr. in Formiano iii K. Mart. a. 705 (49).M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. interim nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi.

cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam. itaque tum Cales

processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur.

at mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses. hae scriptae sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Martias adlatas esse (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum locum convenire et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret. his ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar. cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.