Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. iis autem quibus non satis facio facile respondeo. neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. hoc inter me et illos interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt. quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu amici desideres.

Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram

ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.

omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.

nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui.