Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

viii Idus Sextil. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspectarem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes qui Brutum Neapoli reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios ut adessent rogare. summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam me desiderari, subaccusari. quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar. lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare praeter fidem?

illud

admirari satis non potui quod scripsisti his verbis,
bene igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam.
an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant:
velimσχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere.
itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset.
at hoc ipsum non constanter.
nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse.