Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

deinceps igitur haec,

nam si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?
ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato.

extremum illud vel molestissimum,

nam Brutus noster silet,
hoc est, non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et hercule ita est. nam xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam milia passus III. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum.
nam Brutus noster silet.
maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas
maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. hoc vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit.