Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per deos, expedi, exsolve. bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. cum Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, quoniam iure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes. quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas. sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.

nunc neglegentiam meam cognosce.

de gloria
librum ad te misi. at in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non
meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.