Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo. quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.

Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ἐκφώνησισ
ὑπέρευ
me sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.

tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.